

Epistola II ad Corinthos*
Caput 3: Versus 12
Habentes.Id est ostensa dignitate Novi et Veteris Testamenti ostendit usum utriusque.Multa fiducia.Usu exercemus nos in bonis operibus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum, sicut Moyses, sed aperte dicimus.